[108] EPISTOLA VIII.

Eruditissimo Viro,

GULIELMO CANTERO.

Venetias.

CAROLUS SlGONIUS GULIELMO CANTERO S. Ex proximis literis tuis in spem veni, fore brevi, ut te Bononiae videam. Qua quidem in sententia omnino persistas velim, videbis enim urbem cum pulcherrimam ac nobilissimam, tum vetere studiorum ac literarum fama, laudeque florentem. Quod si feceris, quemadmodum tibi faciendum esse censeo, cave cujusquam hospitio utaris, quam SIGONIANO. Non erit, ut spero, a rationibus itineris, ac peregrinationis tuae alienus Bononiensis iste Congressus. Bibliothecae Venetae videndae, si adhuc Clarissimus Vir BERNARDINUS LAURETANUS, qui ejus custos est, copiam tibi non fecit, fac meum ad eum nomen alleges, eumque qui sis, & quam mei cupidus, doceas. Neque enim ille pro suo erga me amore, quanquam occupatus, tibi quidquam denegare audebit. Adde, quod cum ipse eisdem, quibus non, devinctus studiis sit, tum ingeniis excellentissimis mirifice favet. Vale Bononiae. XVI. K. Aprilis MDLXVII.